Skip to main content

Full text of "Q.D.B.V. inclitae academiae gryphis Waldensi [microform] : quatuor secula feliciter peracta gratulantur bonaque vota faciunt rector cancellarius et senatus Academiae Eberhardo-Carolinae, inest Turibuli Assyrii descriptio"

See other formats


'^ir^.aM- ./•  



^w^:^ "rm 




«ailJliJWAiiniSSf 









^^^^i^ 











GRATULANTUR 

 '^. . > ;;■:■;-- • • • ' 
'^. "^ ■-. ' • . • ^* 

BONAQUE VOTA F^OTNT 

RECTOR CANCELLARIUS ET SENATUS 



■^ 



.^^«'.'"«Ei»' 



%i(iCADBMIAE EBEBHABDO-CABOLI 






' * **  ^ 

-:•>♦.* - •«*■-■• , . 

: • • ' - r-V ■• » i. 

t5i-^ •* .:.'y»i * , .  .>.■ 
"■, \^:> ^»-.'- "■ • i,  '-^ -ia* ' 



INTEEPRETE 



CHRISTIANO WM^ 

LITTERARUM ANTIQUARUM PROFESSC 



fAHIO. 



4- ^ 



t- 






'■ > 



^ 




6£»feW^ 






INEST 



.S^-.. 




. - **>*■ <? 




^^^^i^ ^JFURIBIJLI ASSIRII DISCRIPTIO. 



,-%v 






^it'-:^-: 







-  «^**:^  -i 






^■ei.. 




■' ^A 






•^M 



^ V"-%&fe,.^ ^'- 




^«^.n "-^j 



> *■ 



. ^- .!: 



«.■•i^ 



A^ 



TUBli^tfAE, 







.<, 




*V'./ 

9^^B6SIT OFPICiNA FUESIANA. 








V^- 




■' • i\?' " 



L*- /> 



■••'^.v-.^ . 'Pr- 



\<- 



U ,• 'v •  



^ -i^v 



;:-f*.. 



>< 



='♦«',' '■A %«'-♦''-  
. .* ^••'L ■^ 



iji2L_- 



... ...-.U^Vt^f. 






m' 



■< V 



'■ *' -^'i-' 

 ■.  -,1i 

• V:  ■■■1 









I 



't.%v 



'?r.\'^!!'i *•'■', .•■♦"■■■ 



fr^... '^ 



*■;*• 



.V. 'W 



Qaid yelint flores et acerra taris 
Plena miraris? 

Hor. Od. III, 8, 2. 



Oam Britannomin GaUorumque musea larga monumentonim e Nini 
et Babylonis ruinis erutorum messe farciuntur, nostrarum rerum ea est con- 
ditio, ut in spicilegio faciendo nobis sit acquiescendum. Attamen opportuno 
casu accidit, ut cum F. Maleri, equitum Badensinm quondam magistri, 
monumenta in villa amoenissima civitati Aureliae Aquensium imminenti con- 
gesta perlustraremus, in turibulum aeneum incideremus quod manifestum Assy- 
riae artis characterem prae se ferret ^). Quod cur hac potissimum litte- 
rarum, quas gratulationis causa ad vos, CoIIegae summe reverendi, trans- 
misimus, occasione oblata publici juris fecerimus, nemo mirabitur, qui repn- 
taverit, Germaniae academias tam arcto communium studiorum contineri 
vinculo, ut quidquid boni vel adversi uni earum acciderit, id ceterae quoque 
ad sese pertinere censeant. Pro hac mutua voluntate festos saecularium, 
quae nobis indixistis, dies nos quoque piis votis prosequimur, et supremo, 
qui Academiae vestrae quartum has ferias reduxit, Deo una vobiscum gra- 
tias agimus. 

His praemissis ad ipsam acerrae nostrae descriptionem transire liceat, 
quam quidem pauUo brevius Jacobo Martorellio, professore Neapolitano, a 
quo thecam calamariam Herculani detectam septingentis paginis formae qua- 



13 Asservatur hodie in Museo Caroliruensi, in quod cum reliquis F. Maleri mo- 
numentis antiquis translatum esL 



V-vf..: 



- 4 ~ 

ternae descriptam esse Winckelmannus refert '), nos transacturos esse 
spondenus. 

In possessionem hujus tnonumenti yem*t F. Malerus Romae octavo 
fere saeculi nostri lustro per mercatorem, qui opus in Aegypto inventum 
et Alexandria Romam advectum a praefecto classis Pontificiae emerat. De 
loco autem, in quo inventum sit, tantum abest ut certi aliquid compertum 
habeamus, ut ea de quaestione lata conjecturae pateat area. Et primo qui- 
dem adspectu in promtu est suspicio, turibulum nostrum ex Asia Alexan- 
driam allatum esse; illa enim aetate, qua nonnuUi quidem sagacis ingenii 
viri, quantum lucis ad illustrandam generis humani historiam e neglectis Nini 
ruinis aliquando proditurum esset, divinaverant ^), nemo autem Assyriae 
artis monumentum viderat, tale opus a mercatoribus suum cuique merci 
locum adtribuere consuetis, ad Aegyptiam vel Indicam artem referri ne- 
cesse fiiit. Quod qui statuere velit, nemini invidemus; nobis autem Assy- 
riae artis monumentum in Aegypto detectum nihil habere videtur, quod mer- 
catoris Romani fidem in dubium vocare nos cogat, cum modo vi armorum et 
expugnatione modo connubio regum et foederibns mutuum inter Aegyptum 



2) Epist ad L. Usterium tum Neapoli degentem data d. xxiv. m. Febr. a. MDCCLXI. 

3) Primo loco nominandus est Od. Muellerus, qui admodum juvenis ad illas re- 
giones oculos convertit. V. Kunstblatt 1820. nr. 60. Kleine deutsche Schriften 
y. n. p. 525. Distinctius B. Niebuhrius in Mus. Rhenano anno MDCCCXXIX. 
Vol. IIL Fasc. L pag. 41. pronuntiavit : Ninive wird das Pompeji Mittelasiens 
werden, eine unermessliche und noch unberuhrte Fundgrube fur unsere Nach- 
kommen, denen ein ChampoIIion fur die assyrische Schrift nicht fehlen wird. 
Similiter Movers CHist. Phoenicum) a. MDCCCXLL T. L p. 6. ^Vielleicht lassen 
die in dem Schutthaufen des alten Ninus vergrabenen Denkmaler den Mittel- 
punkt altasiatischer Cultur entdecken, von dem aus auch der religiose Ideen- 
verkehr zu den Medopersern, Lydiern und Kleinasiaten einer-, und zu den 
Semiten andererseits seine Richtung nahm." 



:-*   . .  -  



— 5 — 

et Assyriam commerciuDi intercessisse constet. Si Sah. Birchiuh ^), Aegyp- 
tiarum litterarum doctissimum interpretem, audimus, Babylon, Ninus et Thebae 
ab initio usque ad finem dynastiae decimae octavae inter se junctae fuerunt; 
deinde societas restituta sub regum Taniticorum dynastia vicesima prima, 
cujus rex Pehor sive Pehar novemdecim filios habuit, quorum duo semi- 
ticae originis nomina gesserunt; septimi enim nomen Ma-swa-ha[r]va, octavi 
Ma-swa-kahata, Masios, populum in septentrionali Nini parte situm in ani- 
mum revocat. Non minus in sequente regum Bubasticorum dynastia plura 
nomina semiticam radicem referentia inveniuntur, ut regum Sheshank ejusque 
filiorum Shapud et Osorchon, Nimrot, Takilutha sive Takellothis, reginarum 
Lekamat sive Rekamat, Karmam sive Kalmim. Praesertim in nominibus 
Osorchon, Nimrot et Takilutha Assyriorum Sargon, Nimrod et Tiglath facile 
agnoscuntur. Similiter Rawlinsonus ^), in perscrutandis cuneatis Assyriorum 
inscriptionibus impigre elaborans, inter devictos populos, quos obeUscus in 
colle Nimrud effossus regi Assyriae tributum ferentes viva imagine reprae- 
sentat, etiam Aegyptiorum nomen invenit, et nuper ^ in recitatione coram 
frequente consessu Societatis Britannicae litterarum promovendarum causa 
constitutae facta Aegyptum et Aethiopiam ab Assyriorum rege Esar Haddon, 
Sennacheribi filio, expugnatam esse retuUt. 



4) Observations on two egyptian cartouches and some other ivory ornainents, 
found at Nimroud, read January 27^, 1848. in Transactions of the Royal 
Society ofLiterature of theUnitedKingdom. Sec. Series. yoLIII. Lond.MDCCCL. 
pag. 164 sqq. Conf. Layard, Nineveh and its remains, Lond. 1849. Vol. IL 
p. 206 sqq. 

5) Commentary of the Cuneiform Inscriptions of Babylonia and Assyria. London 
1850. 8. 

6) Ex Athenaeo lingua vernacula redditur in commentariis: Ausland, 5. Sept. 
1856. nr. 36. p. 807. 



— 6 — 

Sed missis his litterarum, quas neque legere neque ab aliis lectas 
examinare possumus, documentis monumentorum , quae in his quaestionibus 
litteris locupletiora esse censemus, testimonia consulamus. Quod Lucianus 
Assyrios sacra et caerimonias ab Aegyptiis accepisse dicit, id magna ex 
parte monumentis recens detectis confirmatur, in quibus fere omnia, quae 
sacrae Aegyptiorum arti maxime propria sunt, inveniuntur ^}, crux ansata, 
quam Dii regesque manibus tenere solent, Sphinges, scarabaei Assyria signa 
gerentes, loti flores, vasa Aegyptiam formam referentia, denique obelisci ^). 

Contra vero etiam in Aegypto non pauca ad Assyriorum sacra per- 
tinentia monumenta inveniuntur. Variae fuerunt apud antiquos populos ex- 
terorum deorum cultum invehendi caussae; modo victores expugnatarum 
urbium diis evocatis nova templa foverunt, modo si patrii Dii ingentibus 
calamitatibus remedium a£Perre non potuerunt, ad alienos confugerunt, modo 
filiae regum, cum exteris principibus matrimonio junctae patriorum Deorum 
cultum in novam patriam transtulerunt. Itaque non mirum est, si pro mutuo, 
quod supra exposuimus, Aegypti Assyriaeque commercio praecipue Mylit- 
tam sive Venerera Assyriam ^^), a mulieribus praecipua religione cultam, 
inter Aegyptios Deos conspicimus. Imaginem ejus, supra leone adversa 



7) De (lea Syr. c. 2. xpaiTX {jlev wv avOpwxwv, twv ri[uXi iS(/.ev, AiyuTrTiot \i- 
yovTai 6et3v ts ivvoirjV Xa[3eiv xai ipa tiaxG^xi xal Te[xevea, xat xavYiyupia? axo- 
SeEar -TrptSTOi Se xal ouv6[jt.aTa tpa eYvoxjav Jtal "ko-^ou^ tpou? eXe^av. (xeTa Se oO 
TzoXXoTvCi )(p6vw TPap' AiyuTiTitov Xoyov 'Adcupioi i^ 6eou? yijcouaav xal ipa 
xai vyjou? •yiYSipav, iv TOiot 5cai aYaXjxaTa eSevro xai ^oava 6<mi(yavT0. 

8) Layabd Nin. and its remains V. II. p. 213. 214. R. Rochette sur la croix 
ansee 1846. 

9) Unus in colle Nimrud a Layardo deteclus (v. Nin. and its rem. L p. 346. IL 
p. 214), alter priore major a Rawlinsono v. Allg. Zeitung 1853, p. 3659. b. 
1854. m. Majo. 

10) Herod. L 131. 



■r*>.-- :;..., '' 



'■'^ 1 



— 7 — 

facie stantis, dextra tres loti flores, sioistra duos angues tenentis exhibet 
tabula ex sanctuario templi in Nobia loco Abou-Sembil appellato in Museum 
Britannicum translata ^O* Alteram similem tabulam, e loco ignoto in Museum 
Gallicum illatam, nuper edidit F. Lajard, V. Cl. in libro quem de cultu 
cypressi edidit, bonae frngis pleno *^}, quae quidem eo maxime differt a 
priore, quod Deam, quae in illa Isidis more tenuem vestem gerit corpori 
arcte applicatam, nudam exhibet, cesto Veneri proprio *^) supra pubem 
cinctam. Tertia ejusdem argumenti tabnla, Deam nudam repraesentans, 
asservatur in Museo Taurinensi, quarta valde detrita et fragmentum quintae 
in Museo Britannico. 

A Mylitta Assyriorum nomine solum non numine diversa fuit Anaitis, 
ad quam monumentum Dianae Persicae Graechwyliae repertum docta dis- 
sertatione nuper retulit J. G. Stikeuus, Jenensis *^). Hujus Deae cultus late 
per Asiam pervulgatus ^^), et, quod nomina Beth-Anath (i. e. templom 
Anaitidis) et Beth-Schemesch (h. e. templum Solis) in libro Josuae XIX, 38. 
testantur, a Palaestinensibus quoque ante terram ab Israelitis occupatam 
receptus *^), etiam in Aegyptiorum templomm adyta penetravit Ut in 



1 1) Postquam H. E. Prisse CMonuments egypt. tab. XXXVII.) delineatam primus 
edidit, repetita est a Lajardo CRecherches sur le culte de Venus Tab. XIV. E. 
Layardo Nin. and its rem. IL p. 212.) et in nostra commentatione de Nemesi 
Tab. I, 1. . 

12) Recherches sur le culte du cypres pyramidal 1854. pl. XL cum docta liberi 
baronis de Rouge explicatione eidem libro p. 174 — 182 inserta. 

13) Luc. de deo Syr. c. 32. ej^ei x,al )ce<JT6v w {aouvxv Tr,v Oupavir,v x.o(Tpt,eou(7i. 

14) De Dianae Persicae monumento Graechwyliano, Jen. 1856. Cfr. E. Gerhard 
Ephemerid. Archaeolog. 1854. nr. 61—63. 

15) V. Creuzer Symbol. IL p. 353 sqq. 

16) Emm. de Rouge in Lajardi libro modo laudato p. 183. 



■'-iBT^, 



— 8 — 

cylindro Mnsei Britannici '^ deam duabus pharetris, arcu et sagitUs armatam 
tigri insistentem conspicimus, ut Lacedaemonii in Cytheris insula armatum 
Uraniae ^oavov , a Phoenicibus sine dubio invectum, coluerunt *^, ita in ta- 
bulae e Nubiae templo in museum Britannicum translatae parte inferiore 
deam sedentem videmus, dextra hastam, sinistra securim tenentem *^, cui 
nomen Anta adscriptum esse testatur Emm. de Roug^ ^^). 

Idem Sesostris Magni filiam, quam titulus magnifici Nubarum monu- 
menti, in loco Ipsamboul siti, Baita-Anta appellat, ab Anaitide nomen duxisse 
censet. Quibus si addas etiam supremi Assyriorum Dei, Baal, nomen in 
Aegypti monumentis lectum^^j, non dubitabis, his Assyriae artis monu- 
mentis in Aegypto repertis turibulum nostrum adjungere quantivis pretii 
habendum, quod in tabula adjecta ea, quae est monuraenti ipsius, magni- 
tudine delineandum curavimus. Imitatur arae formam, pedibus leoninis nixae, 
quales duas trilateras e colle Khorsabad Layardus effbdit ^^) ; singulari autem 
arte ita compositum est, ut lamina superior, operculi locum tenens, super qua 
leo suem comprimens ab utroque latere felibus jacentibus caelatus est, pro- 
tracta carbonibus et turi injiciendis occasionem det. Cetera ita adornata 
fuisse videntur, ut a foramine ad litt. c. conspicuo catella penderet, cujus 
in fine ligula ad litt. d. inserta operculum ita contineret, ut turibulum catena 
inter litt. e et f expansa vibratum fiimum per os et aures bestiarum emit- 



17) Vide Lajard, Recherches sur le culle de Venus pl. IV. 12. R. Rochette, Herc. 
Assyrien pl. IV. 16. Gerhard 1. I. tab. LXIII. 4. 

18) Paus. III, 23, 1. To Se icpov rfi? Oupavia; ayiwTaTOv xai iepc5v 67r6(ja 'A^poSCT»)? 
wap' "EXXyigCv eoTiv apj^ai^TaTov. auTio Se -fi 0e6; ^6avov <»)7cXi(T[jievov. 

19) V. Lajard, Recherches sur le culte de Venus pl. XIV. F. 

20) I. I. p. 179. 182. 

21) Sam. Birch Transactions of the R. Soc. of Liter. Sec. Ser. Vol. lU. p. 161. 

22) V. Nin. and its remains H. p. 470. et nostram tabulam L nr. 3. 



:^^f* 



— 9 — 

teret. Plena quidem sunt primaria Europae musea supellectile ad sacra per- 
tinente, nec desunt acerrae-^}, i. e. arculae in quibus tus sacrificiis adhi- 



23) Acerras partim aeneas, partim mnrmoreas ofFerunt Causeus (De la Chausse) 
Mus. Rom. T. II. pl. IX. Montf. L'Ant. expl. T. II. P. I. pl. LIV. LV. i. Supplem. 
T.IL pl.XV,3. CaylusRecueil T.L pl.XCIL2. T.IV. pl. LXXXVL 1. 2. Consulto 
omisimus acerram ex ossibus factam, quam nuper in Museum Britannicum immi- 
grasse comperlmus. De qua cum paullo accuratius disputandum sit, subjungimus 
descriptionem, quae in Gerhardi commentariis archaeologicis 1853. nr.58. p.385. 
continetur: „Der Deckel stellt Amymone's Entfuhrung dar. Poseidon tragt 
seine Schone mitten aus dcm Kreis ihrer erschrockenen drei Gefahrlinnen zu 
seinem am Meeresufer bereiten und mit Hippokampen bespannten Wagenj 
Cupido besteigt einen dieser Hippokampen und ienkt denselben mil umge- 
sturzter zierlich gezackter Triana. Vorn ein Medusenhaupt in arabeskenartiger 
Verzierung, einerseits eine Krabbe in einem Festgewinde, andererseits ein 
Adler mit Donnerkeil in den Klauen. Auf der Kehrseite ist folgende Inschrift 
in Rclief zu lesen: 

L H. D. D. D. NEPT. L. VERVS. AVG. PR. PROV. 

GER. ET. BRIT. ET. HEREN. APOL. ES. 

ET. C. LVC. ET. HER. BRIT. F. V. S. L. L. M. 

also : in honorem domns divinae deo Xepfuno L. Verns Angusfalis proairafor 
provinciarnm Germaniae ef Brifanniae ef Herennins Apollinaris Essenius 
ef C. Lucceius ef Herennins Brifannicus fecemnf vofa solvenfes laefi libenfer 
merifo. — Das Kastchen steht auf vier Lowenklauen und soll in der Umgegend 
von Mainz gefunden sein; an der Riickseite sind silberne Haspen angebrachL" 
Mira haec inscriptio quamvis jam Gerhardo jure suspicionem moverit, tamen 
Bekkerus in ephemeridibus: Periodische Blatter der Vereine von Kassel, 
Darmstadt, Mainz, Wiesbaden und Frankfurt 1855. nr. 6. novam hujus operis 
interpretationem proposuit; nobis autcm non minorem suspicionem movet sym- 
plegma in operculo acerrae scalptum, quod quidem anaglypho a Montefalconio 
CL'Antiquite expliquee T. I. P. I. p. 70. tab. XXXIH. 10.) ex Admirandis Romae 
antiquae reddito ila, ut ovum ovo, simile est. Qua in re cum fraudem mani- 
festam cognovissemus, Ludovicum Lindenschmit, Musei Romano-Germanici, quod 

2 



4 



t ',.■ 



— 10 - 

bendum servabatur, quas in monumentis Romanis non raro in camillorum 
roanibus videmus; sed turibulum nostrum unicum Musei Caroliruensis Ksi(xYi- 
^iov appellare non dubitamus. 

Turis ^) usus in sacrificiis omnium antiquorum populorum pervulgatus 
fuit et Babylone audimus tam profusam ejus consumtionem fuisse, ut quot- 
annis annuo Beli festo millena talenta turis cremarentur -^) ; ibidem ante 
aureas Jovis Junonis et Rheae statuas duo vasla turibula aurea, trecente- 
norum talentorum pondus habenlia, stetisse narrat Diodorus Sic. 11,9.; Euel- 
thon, Salaminis Cypriae tyrannus, Delphis in Corinthiorum thesauro turibulum 



Moguntiaci floret, conservatorem, viruui haruin rerum in paucis peritum, per lil- 
leras consuluimus, si quid de hujus generis veteratore sciret. Is nobis d. xi. m. 
Sept. h. a. respondit, esse Moguntiaci artificem, ex ossibus inter antiquorum aedi- 
iiciorum rudera etFossis varia opera conficientem et in id intentum, ut Britan- 
norum curiositati satisfaciat et cruinenam auro onustam sublevet. Ex hac offi- 
cina vix dubitari potest quin suspecta ista acerra et ah'a supellex ossea pro- 
dierit, ex qua nominanda est nova et inaudita pectinis species, in parte supe- 
riore Jovis, Martis et Mercurii imagines exhibentis, addita inscriptione : 

J. M. ME. 
0. M. C. 

dignum opus, quod septuaginta quinque libris sterlinis Anglus quidam repen- 
deret! Yideant igitur artis antiquae amatores, qui novissimo tempore ossea 
supelleclile musca sua ornaverunt, ne carbones pro thesauro emerint. Quo 
lectores, raroMoNTEFALcoNii libro carentes, suo judicio uti possent, anaglyphum 
illud Romanum in tab. II. delineandum curavimus. 

24) Quae ad patriam variasque per mercaturam vices turis pertinent, ea omnia 
C. RiTTERUs in geographia Arabiae (Erdkunde P. XII. p. 356 — 372) ita con- 
gessit, ut nihil reliquerit intactum. 

25) Herod. I, 183. Quanti tus in orbe antiquo aeslimatum sit, optime inlelligitur ex 
eo, quod magi ex Oriente ad adorandum Jesum Christum profecti proximum 
ab auro locum turi, tertium myrrhae attribuerunt. 






— 11 — 

visu dignnm dedicavit ^^ ; in pompa Dionysiaca a Ptolemaeo Philadelpho 
Alexandriae instituta Victoriae aureis alis ornatae turibula sex cubitos alta 
tulerunt ^^); rex Indiae cum se in publico conspici patiebatur, turibula 
argentea ministri ferebant, totumque iter, per quod ferri destinaverat, odo- 
ribus complebant ^^). Quam communis apud privatos turibulorum usus fuerit 
apparet ex Ciceronis oratione in Verrem IV, 21.: „domus erat ante islum 
praetorem nulla pauUo locupletior, qua in domo haec non essent, etiam si 
praeterea nihil esset argenti, patella grandis cum sigillis ac simulacris deo- 
rum, patera, qua mulieres ad res divinas uterentur, tnribulum. Haec 
autem omnia antiquo opere et summo artificio facta."'' Hac ipsa de causa 
Verres in omnibus turibulis, quaecunque in Sicilia fuerunt, hoc tenuit insti- 
tutum, ut cum inspicienda poposcisset, evulso emblemate remitteret. Mater 
Idaea cum Romam transportaretur, primores civitatis matronae eam Ostiae 
accepere, atque per manus, succedentes deinceps aliae aliis, omni efiiisa 
civitate obviam, turibulis ante januas positis^ qua praeferebatur , alque 
accenso thure, precantibus, ut volens propitiaque urbem Romam iniret, in 
aedem Victoriae, quae est in Palatio, pertulere ^^). Denique Ausonius ^'^) 
inter usitatissima sacrificiorum vasa turibulum nominat: 

Turibula et paterae, quae lertia vasa deum? lanx. 

Itaque quum non modo in Sicilia, ut dicit Cicero loco supra laudato, sed in 
toto orbe antiquo per omnia tempora incredibilis fuerit turibulorum multitudo, 



26) Herod. IV, 162. 

27) Callixenus in quarto de Alexandria libro apud Alhen. V. p. 197. e. 

28) Curt VIII, 6. 

29) Liv. XXIX, 14. 

30) Technopaegn. XII. per interrogationem el responsionem 5. 

2* 



.* > 



— 12 — 

miruai sane ^O videtur, antiquitatem, quae tam largam levissimi pretii supellec- 
tilem ad nostram aetatem transmisit, totum hoc monumentorum genus nobis invi- 
disse. Vasorum quidem jactura partim ab ipso melalli, ex quo ea facta esse 
vidimus, pretio repetenda est, partim ab eo, quod Christianae doctrinae prae> 
conibus propositum fuit, ut cum sacris paganorum etiam sacrorum apparatum 
exstirparent ; sed in monumentis, praesertim in anaglyphis et vasis pictis, 
quae nobis fere omnes et publicae et privatae vitae actiones repraesentant, 
nuUam usquam turibuli imaginem inveniri, id quidem Fortunae ludibrio attri- 
buendum esse videtur. Etiamsi propter diversam, quam cognovimus, turi- 
bulorum magnitudinem formamque ad ararum similitudinem fictam nonnulla 
in monumentis obvia ^^)^ quae hodie aras vocare solent, rectius irr/x^xi vel 
6u[AixTr'pia (sive turibula) vocari velis statuere, tamen parva illa, ut ad templo- 
rum ita ad privatae uniuscujusque domus supellectilem pertinentia vasa, quibus 
nostrum adnumerandum est, desideramus. 

Superest, ut ad opus caelatum, quo turibulum nostrum omatum est, 
explicandum accedamus. In quo primum locum tenet leonis et suis symplegma 



31) lllud, quod Mich. Ang. Causeus CDe la Chausse) Mus. Rom. T. II. Tab. IX. et 
ex eo MoNTEFALcoNius L'Ant. Expl. T. II. P. I. pl. XV, 2. nullo seu publico seu 
privalo museo, ad quod pcrtineret, nominato profert, instiluendorum lecto- 
ruin causa delineatum esse videtur. 

32) Aris proprium est, ut loco suo fixae sinl, turibulis et iayi^xiq 7rspi<popYiTai;, ut 
loco moveri possint; cf. EusL ad Od. H. p. 1575, 43: ort Ss ou [xovov xara 
YTti iTj^xoxi 7:up6? y,<7av aXXa xal 7r£ptpoipr,Tai , StJXov i'A toO, erofxxzudav x.x\ 
6'j|jLiaTr^pia )(pu<Ta xal i(T/x^xi iTziyjtunoi Qex Callixeno supra not. 27. laudato). 
Itaque in anaglypho Musei Pio - Clem. T. V. tabula XXII. quod Heerenius 
juvenis in Commenfafione in opns nnfiqxmm caelatum Mnsei Pio - Ctem. 
Rom. i?86. ad Orestis parricidium referendum esse primus vidit, illud quod 
puer altero genu innixus manibus tollit, turibulum potius vel £i7/apav, quam 
aram dixeris. 



»-r 



— 13 — 

cum noyitate tum intimo cum religione Assyriorum et Babyloniorum nexa 
memoratu dignum. Leonem in his monumentis sexcenties obvium propter 
igneam naturam suam Soli sacrum fuisse non est quod multis demonstremus. 
6ed cum sol modo salutarem modo pestiferam in rerum naturam vim ex- 
serat, leonis in monumentis repraesentati varia est significatio. Usitatissimum 
esl leonis bovem vel cervum dilacerantis ^^) symplegma, quod ex Oriente 
profectum etiam a Graecis receptum est ^^. Hac imagine vis solis terram 
et tenera animalia (i. e. bovem et cervum) aestu et siccitate evertens expri- 
mitur ; viri autem leonem comprimentis vel trucidantis syraplegma, in Assyriis, 
Babyloniis et Persicis monumentis lapideis, cylindris, sigillis aliisque millies 
repetitum, Deum averruncum, £rix.ouptov, significat, sive, si mavis, Herculem 
Assyrium, quem in monte prope Ninum sito, cui nomen Sambulos, prae- 
cipua religione cultum esse Tacitus refert Annal. XII. 13. ^^) Rariora sunt 
monumenta salutarem solis vim repraesentantia , quibus nostrum adnume- 
randum est, suem a leone compressam exhibens. 

Ut columba in Venerem prona et foecunditate insignis Babylone, quae 
Jeremiae (L, 16.) urbs columbae vocatur, in Cypro, in Eryce Siciliae monte 
aliisque locis Veneri in deliciis fuit, ita eandem ob causam sus ^*^) in 



33) V. Layard, the monuinents of Niniveh. Lond. 1853. tab. 9. 45. 46. 48. 53. 
Lajard, Recherches sur le culle de Venus. PI. VII, 1—4. XVII. 

34) V. tabulam fictilem Neapoli repertani apud Gerh. Mon. Ined. Tah. LXXVIII. 
De magno aliorum ejusdem generis monumentorum numero tacemus. 

35) V. R. RocHETTE, Hercule Assyrien et Phenicien, considere dans ses rapports 
avec rHercule grec, principalement a Taide des monuments figures. Paris 
1848. 

36) Clem. Alex. Paedag. 3. Mosaicam legem quae Judaeos carne suina vesci velarel, 
datam censet ^ia t6 jcaTco^sps; ei; Tjvo-jGtxv sivxt to ^<oov. Cfr. Plin. H. N. 
X, 63.: sues tantum coitu spumam fundere: verrem subanlis voce audita, nisi 



■f^- 



- 14 - 

Syria ^O ©' Cypro ^^), insula Phoeniciarum et Assyriarum religionum plenfi, 
Veneri sacra fuil. Callimacho vel Zenodoto auctore Argivi Veneri suem 
immolabant festumque Hysteria appellabant ^^). Ad euiidem cultum referendum 
est quod a Corinthiis cunnus x^^'^?'^' **0? « Romanis porca^O vocabatur, et nup- 
tiarum initio nova nupta porcum immolabat ^^). Eadem de causa Graeci, prae- 
sertim Athenienses, Cereri, quam tanquam foecunditatis patronam coluerunt, 
suem sacraverunt et in mysteriis Eleusiniis immolaverunt^-"^), ad quem morem 
fictilia feminarum porcellum manibus tenentium simulacra in magna Graecia 
inventa referenda sunt ^*). Itaque quum Orientis et Occidentis populos 
eandem rem eadem imagine exprimentes videamus, a vero non multum 



admittatur, cibum non capere usque in maciem; feminas tantum efferari, ut 
hominem lacerent 
37) Luc. de Dea Syr. 54: (jua; Se (xouva? ivayea? vojAt^ovTe; oote Ououdiv ouTe <7i- 
TeovTat. aXXot S' oO <7<pea; dvayea; xXka. tepou? voy-t^ouct. opviOtov Te auTeotct 
TrepiTTepr, Weet /pyi[/.a tpoTaTOv. 
38} Antiphan. apud Athen. II. p. 95 s. : 

iv T?i Kuxpw ^' ouTo) cptXTiSei Csc. 'A^ppoStTYi) Tat? UdtV 
SeoxoTa, oj(7T£ mcaTO(paY£tv aTrcipce 
t6 ^('Sov, tou; Se pou? 7ivaY5ta(Tev. 

39) Athen. III. p. 95 s. 

40) Suid. yoX^o<;. t6 ^wov. xapa KoptvOtot? Se t6 yjvatxetov at^otov. ev9ev jcal Trapot- 
{/.ta- Axpo/CoptvOia eoixa? j^otpo7ra>>.y,Getv. ixvTt tou, eot^ca; [XKjOapur.deiv £v KopivGw. 
•TroXXai yap ixzX eTaipat, 

41) Yarro R. R. II, 4.: mulieres, maxime nutrices, naturam qua feminae sunt, in 
virginibus appellant porcam, ut Gracci "/pX^ow, significantes esse dignam nup- 
tiarum. 

42) Varr. R. R. II, 4, 9. 

43) Suid. )(^otpto>v (xu(rTy,pt/Cc3v. ev Toti; p.uTTDpioK; r^; Avi|jt,TfiTpo(; ^rotpo? eQusTO. avojteiTai 
yap t6 ^wov t*^ Seto. 

44) V. Caylus Recueil VI. 37. E. Gerhard, Mon. Ined. Tab. XCIX. 1-4. 6. 7. 
9-13. 



:f* •>«*■ !.:. ,'.« V' 

->' . ' «' 



— 15 — 

aberrabimus , si suem a leone compressam ad vernum solem referimus, 

cnm terra genitalia semina poscente se miscentem, et Orientis more eandem 

sententiam imagine repraesentatam videmus, quam in eg^regio fragmento 

Danaidum apud Athenaeum XIII. p. 600 a. verbis expressit Aeschylus: 

ipy. j;,£v a-j^vo; oOpavdr TpcS«7ai /96va, 
Ipo); hi yaiav Xajx^avsi ^^'i.u.ou Tu^stv, 
oa^po; S' ax' euvaovTo; oOpavoO ttstwv 
ex'j5£ Y3ti3cv 111 ^e TixTeTat jipoTot; 
[AyAtov TS fioT^a; /.ai ^tov Ayiar.Tptov. 

Similiter Virgilius Georg. II, 324 sqq. 

Vere lument lerrae et genitalia seinina poscunl. 
Tum pater omnipotons foecundis imbribus Aether 
Coniugis in grcmium laetae descendit, et omnes 
Magnus alit, magno commixtus corpore, foetus. ' 

Avia tuni resonant avibus virgulta canoris, 
Et venerem cerlis repetunt armenta diobus; 
Parturit almus ager, Zephyrique tepentibus auris 
Laxant arva sinus; supcrat tener omnibus humor, 
Inque novos soles audent se germina tuto 
Credere, nec metuit surgentes pampinus austros, 
Aut actum coelo magnis aquilonibus imbrem, 
Sed trudit gemmas et frondes explicat omnes. 

PauUo difficiliores ad explicandum feles *^) videntur ab utroque hujus 
symplegmatis latere jacentes. Felium quidem et leonum cognatio non latuit 



45) Felesne essent an canes aurei haesitans Guil. Rappium adii, Zoologiae profes- 
sorem illustrissimum , qui corporis universi caudaeque longitudinem , caput 
rotundum, pedes crassos felibus convenire docuit. Idem de porca prominen- 
tibus dentibus caninis conspicua animum advertit ad Phacochaerem Aeliani, 
coll. G. CuviER, le rcgne animal, mamraifcres pl. 80, 2 (ed. illustree). Ruep- 
PELL, Atlas zu der Reise im nordlichen Africa. Ersle AbtheilUng. Zoologie. 
Tab. 25. 



^^'■^ < 



— 16 — 

veteres, ut yidemus ex Plinio H. N. XI, 37, 65. ,,leonibus, pardis omnibus- 
que generis ejus, etiam felibus, lingua imbricatae asperitatis ac limae similis^^; 
sed si quis hac ratione ductus nostri monumenti feles leoni tanquam asseclas 
adjungere velit, a vero videatur aberrare. Nam non scientiae naturalis, ad 
suas quaeque aniraalia classes referentis, leges, sed peculiares quaedam, in 
bestiarum indole expressae, virtutes antiquitati ea, quae de Diis et rerum 
natura docuit, imaginibus involvere solitae^^ obversatae sunl; atque in his 
arcanae doctrinae involucris tantum populorum longis locorum intervallis 
sejunctorum deprebendimus consensum, ut, quamvis de felium apud Assyrios 
cultu nihil neque litteris neque monumentis traditum habeamus, non dubi- 
temus ea, quae de Aegyptiorum religione scimus, ad Assyrios transferre. 
In Aegypto feles Bubasti praecipua veneratione gavisas el communem omnium 
quae per Aegyptum mortuae essent felium sepulturam in illa urbe fuisse tradit 
Herodotus (H, 67). Dea Bubastis, quam cum Artemide Graecorum *0i C"™ 
Diana Romanorum eandem esse dicunt, felis caput gerebat; sed cum pater 
historiae plerumque arcanam doctrinam evulgare religioni duxerit, interpre- 
tationis pensum nobis reliquit. 

Felis oculis praedita noctu cernentibus cum noctis amica et foecun- 
ditate sua non minus quam porca insignis sit, Bubasti sive Artemidi, quae 
et ipsa Lunae nomine nocturno curru per coelum vehitur et parientibus 
succurrit, sacra fuit. Sed cum Damascius^^) religionem Aegyptiorum, qualis 



46) Philoslr. Vit. Apollon. II, i. ^uj/.[io>.wtov TpoTTOv, w ^ip^apoi TrivTe; i; toc tepx 

47) Steph. Byz.: Bo'jPa<TT6? t£ TzokiQ /.al lepov 'ApTeat^o;. oi Se Xb^uizzioi Bou- 

PaoTOv Tov aiXoupo^» <paci. 

48) Damascii philosophi Platonici quaestiones depriinis principiis ed. Jos. Kopp. 
1826. 



— IT — 

8ua aetate fuit, optime paucis lineis ita describat, oTt Sixiprcixoi eici TroXXaxo^ 
Tidv xaG' evbXTiv u(ps(rT(aTb)v , et haec ipsa ratio non de Aegyptiis soUs, sed de 
tota antiquitatis religione valeat, Artemidis natura non hoc uno ministerio 
absolvitur, sed antiquissimis temporibus quum Aegyptus in varia, quorum 
suos quodque Deos haberet, regna divideretur, Bubastis sive Artemis pri- 
maria cognominis provinciae Dea fuit, quae eodem modo, quo Artemis 
Ephesiorum et Magnetum ad Maeandrum et Diana Persica, generatricem 
naturae vim repraesentaret et, nomine tantum diversa, eadem esset, quae 
Mylitta Assyriorum ^^). 

Ita symplegmate nostro idem, quod variis imaginibus expressum 
omnium Orientis religionum quasi centrum est et cardo, repraesentatur, 
vis generans et natura semen recipiens receptoque novos semper fetus 
procreans. 

Si imitari vellemus quosdam intrepide ad ultimos conjecturae limites 
progredientes, felibus adjectis possemus induci, ut turibulum nostrum sub 
vicesima secunda Bubastiorum regum dynastia, in qua non pauca Assyria 
nomina inveniri supra (p. 6) vidimus, in usu fuisse et ex hujus urbis ruinis 
effbssum esse statuamus; sed cum iis potius, qui se multa nescire fateantur, 
quam iis, qui se omnia scire autument, adsentiamur, hanc quaestionem in- 
tactam relinquimus et pauca de canibus, in adverso turibuli latere effictos 
adjicimus. 

Qui canem et leonem in monumento, Babyloniae aut Assyriae, terris 
astrologiae studio deditissimis, adjudicando conspexerit, non potest non memi- 
nisse Horatii Ep. I. 10, 15 sqq.: 



49) Yide Creuzer, Symbol. I. p. 233 et noslram dissertat. de Nemesi Graecorum 
p. 7 sqq. 

3 



# ■^- 



— 18 — 

Est ubt plus tepeant hiemes , ubi gratior aura 
Leniat et rabiem Cani$ et momenta Leonis, 
Cum semel accepit solem furibundus acutum? 

Sed ne huic viae insistamus monet numerus pluralis canum, in turi- 
bulo nostro efBctorum, quare malumus cogitare de canibus sacris templo, 
cujus usui turibulum nostrum inserviit, adscriptis ^'0; sed hac ipsa Siru 
ratione habita canes inter sacra Aegyptiorum animalia relatos esse proba- 
bile videtur ^^). 

In latere averso florum ornamenta, Maeandri flexiones imitantia ficta 
sunt. In parte anteriore caput muliebre conspicitur, quod quia nonnisi orna- 
menti locum habet, austeris quibus sacra Assyriorum ars continebatur, legibus 
exemtum esse videtur et ad Graecae artis elegantiam proxime accedit. 
Neque notatu indignum videtur, in Romanis acerris vel in latere adverso 
vel in hoc ipso loco Medusae caput positum esse, quod nec falsarius 
Moguntiacus festivae suae merci afBgere neglexit. Ex hac similitudine si 
Graecarum, quos Romani imitati sunt, turibula ad Assyriorum et Baby- 
loniorum exemplum facta fuisse concludimus, vix est quod temeritatis cul- 
pam timeamus; nam cum ture etiam turibula a Phoenicibus, qui commer- 
cium inter Orientem et Occidentem sustinuerunt , ad Graecos advecta esse 
necesse est. 

In parte posteriore (Tab. I. nr. 3), si opus detritum recte digno- 
vimus, rude et inconditum Deae alatae simulacrum effictum est. 



50) Th. Panofka CArchaolog. Zeitung 1856. nr. 92. p. 212) nuper Aeliani H. A. 
XI, 20. testimonio docuit, Adranum, daemonem beneficum, per totam Siciliam 
cultum, mille canes in templo suo aluisse. Ut de felium, ita etiam de canum 
apud Assyrios cultu nihil sicmus. 

51) V. Crruzer et Baf.hr ad Herod, H, 67. 



— 19 — 

Haec erant, Viri niustrissimi atque Amplissimi, quae de antiquissimo 
taribulo gratulationibus nostris boni ominis causa subjungere volmmus. Vos 
autem, ut litteras has, Academiae nostrae jussu et auctoritate ad Vos datas, 
ea, qua scriptae sunt, benevolentia accipiatis rogamus, persuasumque ha- 
beatis, nos quo majore terrarum intervallo a Vobis sejuncti sumus, eo arden- 
tiore rerum Vestrarum studio teneri Vobisque optima quaeque apprecari. 
Quare festos quos nobis indixistis dies piis votis prosequemur laetisque 
plausibus sive praesentes sive absentes Horatio (Od. IV, 2,49.) praeennte 

Jo triumphe 
Non semel dicemus, Jo trlumphe, 
Civitas omnis; dabimusque Divis 
Tura benignis. 

Dabamus in Academia Tubingensi die xx. m. Sept. a. MDCCCLVI. 



^-^^r-v  .-  ■; ' ; ■J%'^-''^'^ 



C . 



y^'"»» j'"^.Ti 



'^^. 



j-^; 



"yn^^---- 



\--^'\J'J^.-r~:,. 'j-.SP 



f 

i 




^, 



c^/ 




■■»».'• ^>, 



.> 



^X 



■«'i,-. 



^ 




-^ . v 










.•« i6- 



♦» t"^-. 
*. 



"■^ 



? 



555*=- 






'■' •-.*■ 






-,i, • T/".'.,i- 






1*1 . 

 •'^i «*.■'■." ' 



T 



.rf 




.■.^,'tV^ .- 






■■■..i-a«.